 
 Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
 zurück zur Trefferliste
 zurück zur Trefferliste Transkription
Transkription
	 	 	 
	 Ausfertigungen
Ausfertigungen
	 	 	 
	 Drucke
Drucke
	 	 	 
	 Literatur
Literatur
	 	 	 
| 1606 VI 23 Friede von Wien Oesterreich, Siebenbürgen |  | 
| Seite 1 von 14   | |
Nos Matthias Dei Gratia 
  
 Archidux Austriæ Dux Burgundiæ, Styriæ, Carinthiæ, Carniolæ, de Wirtem- 
  
 bergæ, Comes Tyrolis et Habspurgi et Tyrolis. Memoriæ commendamus ten- 
  
 ore præsentium significantes quibus expedit universis. Quod cum Sacra Cæsarea 
  
 Regiaque Ma[jes]tas Dom[i]nus et frater noster observan[dissimus] ad singularem n[ost]ram intercessio- 
  
 nem benigne condescenderit, et ad sopiendos in Inclytu Regno Hungariæ exortus 
  
 motus et tumultus, Nobis totalem superinde Plenipotentiam concesserit prout etiam 
  
 mediantibus tunc tempus Sacræ Cæsareæ Regiæ Ma[jesta]tis intimis, et alijs Con- 
  
 siliarijs et Commissarijs tractatus habitus; Et denique etiam conclusio ab utriusque 
  
 partis Commissarijs eorum subscriptione et Sigilli impressione confirmata fuerit, quia tamen ex parte Spectabilis et Mag[nifi]ci Do[mini] Stephani Bochkaÿ de Kys Maria, et sibi  ad- 
  
 hærentium Hungarorum superinde nonnullæ adhuc difficultates remansisse vide- 
  
 bantur, ob quas revidendas denuo Mag[nifi]cus Stephanis Illieshazy de Illieshaza, Co- 
  
 mes Comitatuum Thrinchinien[sis] et Lipchovien[sis], cum alijs sibi adiunctis Nobilibus, Tho- 
  
 ma Vezt 1, de eadem  Vÿzkeleth, Andrea Osztrosÿth de Giletincz, et Paulo Aponÿ 
  
 de Nag Apon, huc ad nos cum sufficientibus Plenipotentijs instructus Wiennam venerit. 
  
 Ideò Nos ex prædicta Plenipotentia nobis concessa in bonum Reipublicæ Christianæ, et pa- 
  
 cis publicum, ac Regni conservationem, ne proprijs ac intestinis dissidijs conflagraret, Vicina etiam 
  
 Regna et Provinciæ  a continuis incursionibus tandem liberari et una cum Regno Hun- 
  
 gariæ respirare possint, benigne assensimus et annuimus, ut difficultates illæ, quæ ex priori 
  
 tractatu remansisse videbantur, denuo reassumerentur, tractarentur, et finaliter su- 
  
 perinde concluderentur, pro ut etiam per Illust[res] Spectab[iles] et Mag[nificos] Paulum Sixtum Trau- 
  
 czonium, Comitem in Falkenstein, Liberum Baronem in Sprechen- et Schrowenstein, Do- 
  
 minum in Kaÿa et Lâa, hæreditarium Marschalcum Comi[t]atus Tyrolensis, Carolum Domi- 
  
 num à Liechtenstein de Nickluspurgh, in Tchernahor, et Biskupicz, Marchionatus 
  
 Moraviæ Generalem Capitaneum. Ernestum à Molard, Liberum Baronem in Reunegg et Drosendorff, Archiducatus Austriæ inferioris Regiminis Locumtenentem. Sigefriedum Christophorum Preiner, Liberum Baronem in Stubingh, Fladnicz et Rabenstein, 
  
 Inferioris Austriæ Cameræ Præsidentem. Thomam Erdeodÿ de Monoirokerek, Comitem 
  
 
1 <unleserlicher Einschub>.
| Seite 1 von 14   | 

 
                    
                        



 zurück
 zurück nach oben
 nach oben
